Encontrados 89 resultados para: Filiam

  • deditque ei filiam suam uxorem quæ peperit ei Eththei (Liber I Paralipomenon 2, 35)

  • filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai (Liber II Paralipomenon 11, 18)

  • post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith (Liber II Paralipomenon 11, 20)

  • amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias (Liber II Paralipomenon 11, 21)

  • at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • multi enim erant in Judæa habentes juramentum ejus quia gener erat Secheniæ filii Orei et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiæ (Liber Nehemiae 6, 18)

  • ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum (Liber Thobis 3, 9)

  • respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium præter eam (Liber Thobis 6, 11)

  • Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam (Liber Thobis 7, 10)

  • et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est (Liber Thobis 7, 19)

  • et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire (Liber Thobis 10, 12)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina