Encontrados 89 resultados para: Filiam

  • istæ sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quæ in puellari adhuc ætate est vel quæ manet in parentis domo (Liber Numeri 30, 17)

  • neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio ejus nec filiam illius accipies filio tuo (Liber Deuteronomii 7, 3)

  • nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus (Liber Deuteronomii 18, 10)

  • et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit (Liber Deuteronomii 22, 16)

  • inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ expandent vestimentum coram senibus civitatis (Liber Deuteronomii 22, 17)

  • dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem (Liber Iosue 15, 16)

  • cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb junior deditque ei Axam filiam suam uxorem (Liber Iosue 15, 17)

  • dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem (Liber Iudicum 1, 12)

  • cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem (Liber Iudicum 1, 13)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor (Liber Iudicum 11, 40)

  • habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum (Liber Iudicum 19, 24)

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina