Encontrados 32 resultados para: Gabaon

  • egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 12)

  • porro Joab filius Sarviæ et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinæ et illi ex altera (Liber II Samuelis 2, 13)

  • adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 16)

  • persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquæductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon (Liber II Samuelis 2, 24)

  • igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)

  • cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere (Liber II Samuelis 20, 8)

  • abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon (Liber I Regum 3, 4)

  • apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon (Liber I Regum 9, 2)

  • in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris ejus Maacha (Liber I Paralipomenon 8, 29)

  • in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jaihel et nomen uxoris ejus Maacha (Liber I Paralipomenon 9, 35)

  • fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)

  • Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon (Liber I Paralipomenon 16, 39)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina