Encontrados 298 resultados para: Gentes

  • contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam (Actus Apostolorum 18, 6)

  • audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Judæorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi (Actus Apostolorum 21, 21)

  • cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)

  • nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est (Epistula ad Romanos 2, 24)

  • quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est (Epistula ad Romanos 9, 30)

  • gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • et iterum dicit lætamini gentes cum plebe ejus (Epistula ad Romanos 15, 10)

  • et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi (Epistula ad Romanos 15, 11)

  • et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (Epistula ad Romanos 15, 12)

  • omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat (Epistula I ad Corinthios 5, 1)

  • sed quæ immolant gentes dæmoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri dæmoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum (Epistula I ad Corinthios 10, 20)

  • scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes (Epistula I ad Corinthios 12, 2)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina