Encontrados 359 resultados para: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua

  • septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in jobeleo et præcedant arcam fœderis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis (Liber Iosue 6, 4)

  • vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)

  • cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini (Liber Iosue 6, 8)

  • igitur Josue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini (Liber Iosue 6, 12)

  • cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)

  • Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua (Liber Iosue 7, 6)

  • qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero (Liber Iudicum 11, 35)

  • posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ (Liber Iudicum 18, 30)

  • et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)

  • porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum ejus super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem (Liber I Samuelis 5, 5)

  • et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt (Liber I Samuelis 6, 2)

  • nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum (Liber I Samuelis 18, 4)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina