1. fuit illo tempore Jepthæ Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad

2. habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant ejecerunt Jepthæ dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es

3. quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur

4. in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël

5. quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Jepthæ de terra Tob

6. dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon

7. quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et ejecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi

8. dixeruntque principes Galaad ad Jepthæ ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad

9. Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester

10. qui responderunt ei Dominus qui hæc audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus

11. abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha

12. et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam

13. quibus ille respondit quia tulit Israël terram meam quando ascendit de Ægypto a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam

14. per quos rursum mandavit Jepthæ et imperavit eis ut dicerent regi Ammon

15. hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon

16. sed quando de Ægypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades

17. misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades

18. et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab

19. misit itaque Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium

20. qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat

21. tradiditque eum Dominus in manu Israël cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius

22. et universos fines ejus de Arnon usque Jaboc et de solitudine usque ad Jordanem

23. Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus

24. nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

25. nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum

26. quando habitavit in Esebon et viculis ejus et in Arœr et villis illius vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis

27. igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon

28. noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Jepthæ quæ per nuntios mandaverat

29. factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

30. votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

31. quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino

32. transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus

33. percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël

34. revertenti autem Jepthæ in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos

35. qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero

36. cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

37. dixitque ad patrem hoc solum mihi præsta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis

38. cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus

39. expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quæ ignorabat virum exinde mos increbuit in Israël et consuetudo servata est

40. ut post anni circulum conveniant in unum filiæ Israël et plangant filiam Jepthæ Galaaditæ diebus quattuor





“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina