Encontrados 162 resultados para: Iterum
modicum et jam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 16)
dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)
cognovit autem Jesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quæritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me (Evangelium secundum Ioannem 16, 19)
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 22)
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 28)
iterum ergo eos interrogavit quem quæritis illi autem dixerunt Jesum Nazarenum (Evangelium secundum Ioannem 18, 7)
iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit (Evangelium secundum Ioannem 18, 27)
introivit ergo iterum in prætorium Pilatus et vocavit Jesum et dixit ei tu es rex Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Judæos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam (Evangelium secundum Ioannem 18, 38)
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras (Evangelium secundum Ioannem 19, 4)
et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Jesum unde es tu Jesus autem responsum non dedit ei (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 37)