Encontrados 162 resultados para: Iterum

  • et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt (Epistula I ad Corinthios 3, 20)

  • nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)

  • non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii (Epistula I ad Corinthios 12, 21)

  • et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Judæam (Epistula II ad Corinthios 1, 16)

  • statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos (Epistula II ad Corinthios 2, 1)

  • incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis (Epistula II ad Corinthios 3, 1)

  • non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde (Epistula II ad Corinthios 5, 12)

  • quæ secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos (Epistula II ad Corinthios 10, 7)

  • iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier (Epistula II ad Corinthios 11, 16)

  • ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt pænitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • prædixi et prædico ut præsens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam (Epistula II ad Corinthios 13, 2)

  • sicut prædiximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis anathema sit (Epistula ad Galatas 1, 9)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina