Encontrados 75 resultados para: Josaphat

  • et fuit Dominus cum Josaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)

  • confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria (Liber II Paralipomenon 17, 5)

  • itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda nec audebant bellare contra Josaphat (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)

  • crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium urbesque muratas (Liber II Paralipomenon 17, 12)

  • fuit ergo Josaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab (Liber II Paralipomenon 18, 1)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • dixitque Josaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt (Liber II Paralipomenon 18, 17)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina