Encontrados 239 resultados para: Leo

  • Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Tunc rex præcepit et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)

  • Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit (Prophetia Danielis 6, 19)

  • appropinquansque lacui, Danielem voce lacrymabili inclamavit, et affatus est eum Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus? (Prophetia Danielis 6, 20)

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caëlo, et in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 6, 27)

  • Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 30)

  • Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. (Prophetia Danielis 14, 31)

  • Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)

  • Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. (Prophetia Danielis 14, 39)

  • Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)


“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina