Encontrados 239 resultados para: Leo

  • Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis (Epistula II ad Timotheum 4, 17)

  • dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis præ participibus tuis (Epistula ad Hebraeos 1, 9)

  • qui per fidem devicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum (Epistula ad Hebraeos 11, 33)

  • infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 14)

  • sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret (Epistula I Petri 5, 8)

  • et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilæ volanti (Apocalypsis Ioannis 4, 7)

  • et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et septem signacula ejus (Apocalypsis Ioannis 5, 5)

  • et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant (Apocalypsis Ioannis 9, 8)

  • et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur (Apocalypsis Ioannis 9, 17)

  • et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas (Apocalypsis Ioannis 10, 3)

  • et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes ejus sicut ursi et os ejus sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam (Apocalypsis Ioannis 13, 2)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina