Encontrados 64 resultados para: Pharaonis

  • et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis (Liber Genesis 12, 15)

  • Madianei vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiæ (Liber Genesis 37, 36)

  • igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat (Liber Genesis 39, 1)

  • calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)

  • exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis (Liber Genesis 40, 20)

  • qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus (Liber Genesis 41, 35)

  • triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Ægypti (Liber Genesis 41, 46)

  • jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus (Liber Genesis 42, 15)

  • mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)

  • elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Ægyptii omnisque domus Pharaonis (Liber Genesis 45, 2)

  • non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universæ domus ejus ac principem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 45, 8)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina