Encontrados 205 resultados para: Salomon regina sabbati
expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis (Liber I Regum 9, 10)
Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ (Liber I Regum 9, 11)
egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon et non placuerunt ei (Liber I Regum 9, 12)
hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer (Liber I Regum 9, 15)
ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem (Liber I Regum 9, 17)
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)
de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)
offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum (Liber I Regum 9, 25)
classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)
sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus (Liber I Regum 10, 1)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)
videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam ædificaverat (Liber I Regum 10, 4)