Encontrados 205 resultados para: Salomon regina sabbati

  • dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)

  • rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio quæ reversa est et abiit in terram suam cum servis suis (Liber I Regum 10, 13)

  • fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius (Liber I Regum 10, 16)

  • fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (Liber I Regum 10, 18)

  • sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis (Liber I Regum 10, 21)

  • magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia (Liber I Regum 10, 23)

  • congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem (Liber I Regum 10, 26)

  • rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas (Liber I Regum 11, 1)

  • de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore (Liber I Regum 11, 2)

  • sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum (Liber I Regum 11, 5)

  • fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus (Liber I Regum 11, 6)

  • tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon (Liber I Regum 11, 7)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina