Encontrados 356 resultados para: Sibi

  • constituet autem sibi Dominus regem super Israël qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore (Liber I Regum 14, 14)

  • et percutiet Dominus Israël sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israël de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum (Liber I Regum 14, 15)

  • ædificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam (Liber I Regum 14, 23)

  • cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israël Amri qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris (Liber I Regum 16, 16)

  • diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum (Liber I Regum 18, 6)

  • fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)

  • mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)

  • in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda et constituit sibi regem (Liber II Regum 8, 20)

  • cumque abisset inde invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Jonadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru (Liber II Regum 10, 15)

  • ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius (Liber II Regum 10, 24)

  • et operuerunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam (Liber II Regum 17, 9)

  • feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum (Liber II Regum 17, 10)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina