Encontrados 221 resultados para: Sumus
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus (Epistula ad Romanos 8, 12)
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Epistula ad Romanos 8, 16)
spe enim salvi facti sumus spes autem quæ videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat (Epistula ad Romanos 8, 24)
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die æstimati sumus ut oves occisionis (Epistula ad Romanos 8, 36)
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra (Epistula ad Romanos 12, 5)
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus (Epistula ad Romanos 14, 8)
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei ædificatio estis (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus (Epistula I ad Corinthios 4, 11)
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc (Epistula I ad Corinthios 4, 13)
si alii potestatis vestræ participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur (Epistula I ad Corinthios 10, 17)