Encontrados 221 resultados para: Sumus
hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non præveniemus eos qui dormierunt (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 5)
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)
habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus (Epistula I ad Timotheum 6, 8)
fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus (Epistula II ad Timotheum 2, 11)
Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Jesu in semel (Epistula ad Hebraeos 10, 10)
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animæ (Epistula ad Hebraeos 10, 39)
qui autem servat verbum ejus vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus (Epistula I Ioannis 2, 5)
videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum (Epistula I Ioannis 3, 1)
carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est (Epistula I Ioannis 3, 2)