Encontrados 87 resultados para: Surge

  • si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 17, 8)

  • Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)

  • dixitque Dominus ad Josue surge cur jaces pronus in terra (Liber Iosue 7, 10)

  • surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere (Liber Iosue 7, 13)

  • dixitque Debbora ad Barac surge hæc est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo (Liber Iudicum 4, 14)

  • surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinœm (Liber Iudicum 5, 12)

  • eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua (Liber Iudicum 7, 9)

  • dixitque Jetther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat (Liber Iudicum 8, 20)

  • dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia juxta ætatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent (Liber Iudicum 8, 21)

  • surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro (Liber Iudicum 9, 32)

  • cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam (Liber Iudicum 19, 28)

  • cumque mane surrexissent et jam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel (Liber I Samuelis 9, 26)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina