Encontrados 87 resultados para: Surge

  • dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suæ dicent surge et libera nos (Liber Ieremiae 2, 27)

  • et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi (Liber Ieremiae 13, 6)

  • surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea (Liber Ieremiae 18, 2)

  • multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostræ a facie gladii columbæ (Liber Ieremiae 46, 16)

  • Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei Surge, comede carnes plurimas. (Prophetia Danielis 7, 5)

  • surge vade in Nineven civitatem grandem et prædica in ea quia ascendit malitia ejus coram me (Prophetia Ionae 1, 2)

  • et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus (Prophetia Ionae 1, 6)

  • surge vade ad Nineven civitatem magnam et prædica in ea prædicationem quam ego loquor ad te (Prophetia Ionae 3, 2)

  • surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ (Prophetia Michaeae 4, 13)

  • audite quæ Dominus loquitur surge contende judicio adversum montes et audiant colles vocem tuam (Prophetia Michaeae 6, 1)

  • væ qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus ejus (Prophetia Habacuc 2, 19)

  • qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina