Encontrados 111 resultados para: Vestras

  • præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)

  • Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota (Liber II Paralipomenon 29, 31)

  • nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut præcepit David rex Israël et descripsit Salomon filius ejus (Liber II Paralipomenon 35, 4)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 12)

  • certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas (Liber Iob 21, 27)

  • adtollite portas principes vestras et elevamini portæ æternales et introibit rex gloriæ (Liber Psalmorum 23, 7)

  • adtollite portas principes vestras et elevamini portæ æternales et introibit rex gloriæ (Liber Psalmorum 23, 9)

  • in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino (Liber Psalmorum 133, 2)

  • nunc ergo o filii æmulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum (Liber I Maccabaeorum 2, 50)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina