1. misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël

2. inito ergo consilio regis et principum et universi cœtus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

3. non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem

4. placuitque sermo regi et omni multitudini

5. et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israël in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est

6. perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum

7. nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis

8. nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris ejus

9. si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum

10. igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos

11. attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

12. in Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini

13. congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo

14. et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron

15. immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

16. steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum

17. eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitæ immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino

18. magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quæ sanctificata non fuerat comedit phase non juxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur

19. cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt

20. quem exaudivit Dominus et placatus est populo

21. feceruntque filii Israël qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant

22. et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum

23. placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio

24. Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo

25. et hilaritate perfusa omnis turba Juda tam sacerdotum et Levitarum quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël proselytorum quoque de terra Israël et habitantium in Juda

26. factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat

27. surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli





“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina