Encontrados 300 resultados para: Viam

  • hæc subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis (Actus Apostolorum 16, 17)

  • hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis (Actus Apostolorum 18, 25)

  • hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei (Actus Apostolorum 18, 26)

  • cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni (Actus Apostolorum 19, 9)

  • qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres (Actus Apostolorum 22, 4)

  • et viam pacis non cognoverunt (Epistula ad Romanos 3, 17)

  • æmulamini autem charismata majora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro (Epistula I ad Corinthios 12, 31)

  • ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 11)

  • hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum (Epistula ad Hebraeos 9, 8)

  • quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam (Epistula ad Hebraeos 10, 20)

  • derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit (Epistula II Petri 2, 15)

  • melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato (Epistula II Petri 2, 21)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina