Encontrados 300 resultados para: Viam

  • sed circumduxit per viam deserti quæ est juxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti (Liber Exodus 13, 18)

  • Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)

  • si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)

  • quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Numeri 14, 25)

  • dixeruntque filii Israël per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus (Liber Numeri 20, 19)

  • quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israël per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo prædam (Liber Numeri 21, 1)

  • profecti sunt autem et de monte Or per viam quæ ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et tædere cœpit populum itineris ac laboris (Liber Numeri 21, 4)

  • verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai (Liber Numeri 21, 33)

  • undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 2)

  • profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut præceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne (Liber Deuteronomii 1, 19)

  • vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab (Liber Deuteronomii 2, 8)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina