Encontrados 65 resultados para: gladius

  • quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriæ Hetthei ut esset uxor tua (Liber II Samuelis 12, 10)

  • fuit autem ibi prœlium dispersum super faciem omnis terræ et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa (Liber II Samuelis 18, 8)

  • si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies (Liber II Paralipomenon 20, 9)

  • et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israël et non respirabis ultra donec extermineris cum illis (Liber Iudith 6, 4)

  • fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium (Liber Iob 19, 29)

  • cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax (Liber Iob 41, 17)

  • gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur (Liber Psalmorum 36, 15)

  • non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me (Liber Psalmorum 43, 7)

  • et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus (Liber Psalmorum 56, 5)

  • ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit (Liber Psalmorum 58, 8)

  • et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël (Liber I Maccabaeorum 9, 73)

  • novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps (Liber Proverbiorum 5, 4)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina