Encontrados 65 resultados para: gladius

  • jaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum (Liber Proverbiorum 25, 18)

  • gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad cælum adtingebat stans in terra (Liber Sapientiae 18, 16)

  • quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est (Liber Isaiae 1, 20)

  • et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et juvenes ejus vectigales erunt (Liber Isaiae 31, 8)

  • quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meæ ad judicium (Liber Isaiae 34, 5)

  • gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom (Liber Isaiae 34, 6)

  • duo sunt quæ occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te (Liber Isaiae 51, 19)

  • frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator (Liber Ieremiae 2, 30)

  • et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)

  • nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu (Liber Ieremiae 6, 25)

  • super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terræ usque ad extremum ejus non est pax universæ carni (Liber Ieremiae 12, 12)

  • ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina