Encontrados 772 resultados para: ira

  • qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet (Liber Numeri 16, 22)

  • præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram (Liber Numeri 16, 24)

  • surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israël (Liber Numeri 16, 25)

  • cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia (Liber Numeri 16, 27)

  • dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)

  • et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)

  • cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cædebat fuste latera (Liber Numeri 22, 27)

  • iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti (Liber Numeri 24, 10)

  • initiatusque est Israël Beelphegor et iratus Dominus (Liber Numeri 25, 3)

  • Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo (Liber Numeri 25, 11)

  • hujus filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt (Liber Numeri 26, 9)

  • et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum (Liber Numeri 26, 10)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina