Encontrados 772 resultados para: ira

  • nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit (Liber Deuteronomii 9, 8)

  • et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice (Liber Deuteronomii 9, 19)

  • adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum (Liber Deuteronomii 9, 20)

  • et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam (Liber Deuteronomii 12, 30)

  • et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomæ et Gomorræ Adamæ et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo (Liber Deuteronomii 29, 23)

  • et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terræ huic quæ est hæc ira furoris ejus inmensa (Liber Deuteronomii 29, 24)

  • idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • et ejecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima projecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur (Liber Deuteronomii 29, 28)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina