Encontrados 772 resultados para: ira

  • et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt (Liber Deuteronomii 32, 16)

  • vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiæ (Liber Deuteronomii 32, 19)

  • sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quæ fecit Moses coram universo Israël (Liber Deuteronomii 34, 12)

  • dixitque Josue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia (Liber Iosue 3, 5)

  • filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)

  • moveruntque castra filii Israël et venerunt in civitates eorum die tertio quarum hæc vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim (Liber Iosue 9, 17)

  • sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si pejeraverimus (Liber Iosue 9, 20)

  • eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internicionem (Liber Iosue 10, 33)

  • percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut præceperat ei Dominus Deus Israël (Liber Iosue 10, 41)

  • quæ cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit (Liber Iosue 15, 18)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina