Encontrados 434 resultados para: legem vindictae legis Mosi

  • sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)

  • Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 20)

  • sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Iosue 14, 2)

  • sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram (Liber Iosue 14, 5)

  • veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum (Liber Iosue 17, 4)

  • separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi (Liber Iosue 20, 2)

  • locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)

  • dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes (Liber Iosue 21, 8)

  • ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra (Liber Iosue 22, 5)

  • reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)

  • tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (Liber Iosue 23, 6)

  • scripsitque omnia verba hæc in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quæ erat in sanctuario Domini (Liber Iosue 24, 26)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina