Encontrados 434 resultados para: legem vindictae legis Mosi

  • maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen (Liber Deuteronomii 27, 26)

  • nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus quæ scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen ejus gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 28, 58)

  • insuper et universos languores et plagas quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus inducet Dominus super te donec te conterat (Liber Deuteronomii 28, 61)

  • hæc sunt verba fœderis quod præcepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab præter illud fœdus quod cum eis pepigit in Horeb (Liber Deuteronomii 29, 1)

  • et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël juxta maledictiones quæ in libro legis hujus ac fœderis continentur (Liber Deuteronomii 29, 21)

  • abscondita Domino Deo nostro quæ manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in æternum ut faciamus universa legis hujus (Liber Deuteronomii 29, 29)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)

  • et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis hujus (Liber Deuteronomii 31, 12)

  • postquam ergo scripsit Moses verba legis hujus in volumine atque conplevit (Liber Deuteronomii 31, 24)

  • et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quæ ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quæ scripta sunt legis hujus (Liber Deuteronomii 32, 46)

  • legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob (Liber Deuteronomii 33, 4)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina