Encontrados 434 resultados para: legem vindictae legis Mosi
cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem (Epistula ad Romanos 2, 18)
qui in lege gloriaris per prævaricationem legis Deum inhonoras (Epistula ad Romanos 2, 23)
circumcisio quidem prodest si legem observes si autem prævaricator legis sis circumcisio tua præputium facta est (Epistula ad Romanos 2, 25)
si igitur præputium justitias legis custodiat nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur (Epistula ad Romanos 2, 26)
et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es (Epistula ad Romanos 2, 27)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei (Epistula ad Romanos 3, 27)
arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus (Epistula ad Romanos 3, 31)
non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei (Epistula ad Romanos 4, 13)