Encontrados 434 resultados para: legem vindictae legis Mosi

  • dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio (Epistula ad Romanos 13, 10)

  • scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo (Epistula I ad Corinthios 9, 9)

  • quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Mosi propter gloriam vultus ejus quæ evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 7)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • non abicio gratiam Dei si enim per legem justitia ergo Christus gratis mortuus est (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 2)

  • qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei (Epistula ad Galatas 3, 5)

  • quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno (Epistula ad Galatas 3, 13)

  • dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis (Epistula ad Galatas 4, 21)

  • testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ (Epistula ad Galatas 5, 3)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina