Encontrados 135 resultados para: mensis

  • quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)

  • populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 19)

  • manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)

  • factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israël ædificare cœpit domum Domino (Liber I Regum 6, 1)

  • et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem (Liber I Regum 6, 38)

  • convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus (Liber I Regum 8, 2)

  • constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quæ celebratur in Juda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat (Liber I Regum 12, 32)

  • et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israël et ascendit super altare ut adoleret incensum (Liber I Regum 12, 33)

  • factum est autem anno nono regni ejus mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu ejus munitiones (Liber II Regum 25, 1)

  • nona die mensis prævaluitque fames in civitate nec erat panis populo terræ (Liber II Regum 25, 3)

  • mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem (Liber II Regum 25, 8)

  • factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina