Encontrados 107 resultados para: multitudo

  • et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum (Liber Iudicum 7, 7)

  • Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi jacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quæ jacet in litoribus maris (Liber Iudicum 7, 12)

  • cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis (Liber Iudicum 9, 36)

  • et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens (Liber I Samuelis 14, 16)

  • cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)

  • et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo (Liber II Samuelis 15, 22)

  • surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)

  • et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et lætantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum (Liber I Regum 1, 40)

  • rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)

  • fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israël cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus (Liber I Regum 8, 65)

  • miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israël et locuti sunt ad Roboam dicentes (Liber I Regum 12, 3)

  • et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo (Liber I Paralipomenon 13, 4)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina