Encontrados 107 resultados para: multitudo

  • multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt (Liber Sapientiae 4, 3)

  • multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est (Liber Sapientiae 6, 26)

  • multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt (Liber Sapientiae 14, 20)

  • propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit (Liber Isaiae 5, 13)

  • væ multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum (Liber Isaiae 17, 12)

  • et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)

  • et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)

  • et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)

  • quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)

  • domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)

  • tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi (Liber Isaiae 60, 5)

  • adtende de cælo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriæ tuæ ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se (Liber Isaiae 63, 15)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina