Encontrados 551 resultados para: populus

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)

  • Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. (Prophetia Danielis 13, 28)

  • Et conversus omnis populus ad eum, dixit Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • et dixit voca nomen ejus Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester (Prophetia Osee 1, 9)

  • et erit numerus filiorum Israël quasi harena maris quæ sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis (Prophetia Osee 1, 10)

  • dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestræ Misericordiam consecuta (Prophetia Osee 2, 1)

  • et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)

  • verumtamen unusquisque non judicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti (Prophetia Osee 4, 4)

  • conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego (Prophetia Osee 4, 6)

  • et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias ejus et cogitationes ejus reddam ei (Prophetia Osee 4, 9)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina