Encontrados 551 resultados para: populus

  • populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)

  • non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit (Prophetia Osee 4, 14)

  • vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ quia luxit super eum populus ejus et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo (Prophetia Osee 10, 5)

  • et populus meus pendebit ad reditum meum jugum autem inponetur ei simul quod non auferetur (Prophetia Osee 11, 7)

  • dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)

  • sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)

  • et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum (Prophetia Ioel 2, 26)

  • et scietis quia in medio Israël ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in æternum (Prophetia Ioel 2, 27)

  • et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriæ Cyrenen dicit Dominus (Prophetia Amos 1, 5)

  • si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit (Prophetia Amos 3, 6)

  • et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum (Prophetia Michaeae 2, 8)

  • utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste (Prophetia Michaeae 2, 11)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina