Encontrados 73 resultados para: principem

  • nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum (Liber I Maccabaeorum 9, 30)

  • et statuit ei principatum sacerdotii et quæcumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum (Liber I Maccabaeorum 11, 27)

  • non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum (Liber I Maccabaeorum 12, 54)

  • et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suæ et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat hæc omnia et justitiam et fidem quam conservavit genti suæ et exquisivit omni modo exaltare populum suum (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Fœnicis et Syriæ militiæ principem (Liber II Maccabaeorum 10, 11)

  • Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem (Liber II Maccabaeorum 13, 24)

  • quæ cum non habeat ducem nec præceptorem nec principem (Liber Proverbiorum 6, 7)

  • non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens (Liber Proverbiorum 17, 7)

  • non est bonum damnum inferre justo nec percutere principem qui recta judicat (Liber Proverbiorum 17, 26)

  • ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suæ ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in æternum (Liber Ecclesiasticus 45, 30)

  • Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus ejus in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum (Liber Ecclesiasticus 48, 13)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina