Encontrados 73 resultados para: principem

  • et reddat Dominus sanguinem ejus super caput ejus quia interfecit duos viros justos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiæ Israël et Amasa filium Jether principem exercitus Juda (Liber I Regum 2, 32)

  • cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam (Liber I Regum 11, 21)

  • et ait rex Israël tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Joas filium Ammelech (Liber I Regum 22, 26)

  • misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex præcepit ut descendas (Liber II Regum 1, 9)

  • rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei hæc dicit rex festina descende (Liber II Regum 1, 11)

  • iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt (Liber II Regum 1, 13)

  • et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate (Liber II Regum 25, 19)

  • porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Juda (Liber I Paralipomenon 2, 10)

  • spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • Asaph principem et secundum ejus Zacchariam porro Jahihel et Semiramoth et Jeihel et Matthathiam et Eliab et Banajam et Obededom et Jeihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret (Liber I Paralipomenon 16, 5)

  • in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)

  • fugit autem Syrus Israël et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem (Liber I Paralipomenon 19, 18)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina