Encontrados 142 resultados para: sancto
visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam hæc necessario (Actus Apostolorum 15, 28)
transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)
veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 9, 1)
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)
ut sim minister Christi Jesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 15, 16)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiæ Christi (Epistula ad Romanos 16, 16)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta (Epistula II ad Corinthios 6, 6)
salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes (Epistula II ad Corinthios 13, 12)
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto (Epistula ad Ephesios 1, 13)
quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 5)