Encontrados 772 resultados para: suam
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 38)
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia hæc et virtutes (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
tunc Jesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Matthaeum 16, 24)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
et accesserunt ad eum Pharisæi temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa (Evangelium secundum Matthaeum 19, 3)
dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit mœchatur et qui dimissam duxerit mœchatur (Evangelium secundum Matthaeum 19, 9)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)