Encontrados 772 resultados para: suam
illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam (Evangelium secundum Matthaeum 24, 18)
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui (Evangelium secundum Marcum 6, 1)
et cum abisset domum suam invenit puellam jacentem supra lectum et dæmonium exisse (Evangelium secundum Marcum 7, 30)
et si dimisero eos jejunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt (Evangelium secundum Marcum 8, 3)
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introjeris nemini dixeris (Evangelium secundum Marcum 8, 26)
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me (Evangelium secundum Marcum 8, 34)