Encontrados 44 resultados para: virtus

  • quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum (Liber Ecclesiasticus 6, 22)

  • et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terræ locum et semen ipsius obtinuit hereditatem (Liber Ecclesiasticus 46, 11)

  • et dixerunt ad eum hæc dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiæ dies hæc quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti (Liber Isaiae 37, 3)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere (Liber Ieremiae 48, 30)

  • NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere (Lamentationes 1, 14)

  • disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus ubi sit lumen oculorum et pax (Liber Baruch 3, 14)

  • et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • et omnis turba quærebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes (Evangelium secundum Lucam 6, 19)

  • cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quæ vocatur Magna (Actus Apostolorum 8, 10)

  • non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina