Encontrados 44 resultados para: virtus

  • invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque ejus virtus et divinitas ut sint inexcusabiles (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex (Epistula I ad Corinthios 15, 56)

  • et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi (Epistula II ad Corinthios 12, 9)

  • de cetero fratres quæcumque sunt vera quæcumque pudica quæcumque justa quæcumque sancta quæcumque amabilia quæcumque bonæ famæ si qua virtus si qua laus hæc cogitate (Epistula ad Philippenses 4, 8)

  • dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum amen (Apocalypsis Ioannis 7, 12)

  • et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apocalypsis Ioannis 12, 10)

  • post hæc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in cælo dicentium alleluja salus et gloria et virtus Deo nostro est (Apocalypsis Ioannis 19, 1)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina