Encontrados 171 resultados para: vocavit sanitatem
quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus (Epistula ad Romanos 9, 24)
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in ejusmodi in pace autem vocavit nos Deus (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo (Epistula I ad Corinthios 7, 17)
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium (Epistula ad Galatas 1, 6)
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam (Epistula ad Galatas 1, 15)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 7)
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 24)
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 13)
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia (Epistula II ad Timotheum 1, 9)
sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis (Epistula I Petri 1, 15)
vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Epistula I Petri 2, 9)