Gefunden 337 Ergebnisse für: Christo Iesu

  • Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)

  • ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)

  • Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)

  • Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)

  • et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)

  • Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. (Actus Apostolorum 1, 14)

  • Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Petrus autem dixit: “Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!”. (Actus Apostolorum 3, 6)

  • dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; (Actus Apostolorum 4, 2)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina