Gefunden 337 Ergebnisse für: Christo Iesu

  • Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant; (Actus Apostolorum 4, 13)

  • Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. (Actus Apostolorum 4, 18)

  • Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu”. (Actus Apostolorum 4, 29)

  • Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)

  • et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos. (Actus Apostolorum 5, 40)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, (Actus Apostolorum 7, 45)

  • Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “Domine Iesu, suscipe spiritum meum”. (Actus Apostolorum 7, 59)

  • Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi, baptizabantur viri ac mulieres. (Actus Apostolorum 8, 12)

  • nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. (Actus Apostolorum 8, 16)

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus. (Actus Apostolorum 10, 48)

  • Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi”. (Actus Apostolorum 15, 11)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina