Gefunden 49 Ergebnisse für: Conversus
Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)
Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. (Prophetia Ezechielis 42, 19)
Et conversus omnis populus ad eum dixit: “Quis est iste sermo, quem tu locutus es?”. (Prophetia Danielis 13, 47)
Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)
et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)
At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 30)
Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)
Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
Et conversus increpavit illos. (Evangelium secundum Lucam 9, 55)