Found 49 Results for: Conversus

  • Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit. (Prophetia Ezechielis 33, 12)

  • Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae. (Prophetia Ezechielis 42, 19)

  • Et conversus omnis populus ad eum dixit: “Quis est iste sermo, quem tu locutus es?”. (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans. (Prophetia Zachariae 5, 1)

  • et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere. (Prophetia Zachariae 8, 15)

  • At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)

  • Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)

  • Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “Quis tetigit vestimenta mea?”. (Evangelium secundum Marcum 5, 30)

  • Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)

  • Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)

  • Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. (Evangelium secundum Lucam 7, 44)

  • Et conversus increpavit illos. (Evangelium secundum Lucam 9, 55)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina