Gefunden 221 Ergebnisse für: Dei Abraham et Ismaël

  • Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16, 11)

  • Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. (Liber Genesis 16, 15)

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Dixit iterum Deus ad Abraham: “Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)

  • Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17, 15)

  • Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”. (Liber Genesis 17, 17)

  • Dixitque ad Deum: “Utinam Ismael vivat coram te”. (Liber Genesis 17, 18)

  • Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)

  • Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. (Liber Genesis 17, 22)

  • Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)

  • Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; (Liber Genesis 17, 24)

  • et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. (Liber Genesis 17, 25)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina